monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4 > Iudices, 6 > PRAEFATIO. > Proverbia, 7 > 36 > sectio 8 > Matthaeus, 22 > 60 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 23
Tangam ergo breviter quomodo haereticorum coenosos devitaverit lacus, et eos instar habuerit Ethnicorum. Quidam veterator callidus, atque, ut sibi videbatur, doctus et sciolus, me nesciente coepit ei proponere quaestiones, et dicere: Quid peccavit infans, ut a daemone corripiatur? In qua aetate resurrecturi sumus? Si in ipsa qua morimur: ergo nutricibus post resurrectionem opus erit. Sin aliter, nequaquam erit resurrectio mortuorum; sed transformatio in alios. Diversitas quoque sexus maris ac feminae erit, aut non erit? Si erit, sequentur et nuptiae, et concubitus, sed et generatio. Si non erit, sublata diversitate sexus, eadem corpora non resurgent: Aggravat enim terrena inhabitatio sensum multa cogitantem ; sed tenuia erunt et spiritualia, dicente Apostolo: Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale . Ex quibus omnibus probare cupiebat, rationales creaturas ob quaedam vitia, et antiqua peccata in corpora esse delapsas: et pro diversitate et meritis peccatorum tali vel tali conditione generari, ut vel corporum sanitate gauderent, et parentum divitiis ac nobilitate, vel in morbidas carnes, et domos inopum venientes, poenas pristinorum luerent delictorum, et praesenti saeculo atque corporibus, quasi carcere clauderentur. Quod cum audisset, et ad me retulisset, indicans hominem, mihique incubuisset necessitas nequissimae viperae ac mortiferae bestiae resistendi, de quibus Psalmista commemorat, dicens: Ne traaas bestiis animas confitentium tibi : Et, Increpa Domine bestias calami , qui scribentes iniquitatem, loquuntur contra Dominum mendacium, et elevant in excelsum os suum; conveni hominem, et orationibus eius, quam decipere nitebatur, brevi interrogatione conclusi: Utrum crederet futuram resurrectionem mortuorum, an non? Qui cum se credere respondisset; intuli: Eadem resurgent corpora, an altera? Cum dixisset, eadem; sciscitatus sum: In eodem sexu, an in altero? Ad interrogata reticenti, et instar colubri huc atque illuc transferenti caput, ne feriretur; quia, inquam, taces, ego mihi pro te respondebo, et consequentia inferam. Si non resurget mulier, ut mulier, neque masculus, ut masculus, non erit resurrectio mortuorum; quia sexus membra habet, membra autem totum corpus efficiunt. Si autem sexus et membra non fuerint, ubi erit resurrectio corporum, quae sine sexu non constant et membris? Porro si corporum non fuerit resurrectio, nequaquam erit resurrectio mortuorum. Sed et illud quod de nuptiis obiicis: Si eadem membra fuerint, sequi nuptias; a Salvatore dissolvitur dicente: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim mortuorum, non nubent, neque nubentur, sed erunt similes Angelorum . Ubi dicitur, non nubent, neque nubentur, sexuum diversitas demonstratur. Nemo enim de lapide et ligno dicit, non nubent neque nubentur, quae naturam nubendi non habent: sed de his qui possint nubere, et gratia Christi ac virtute non nubant. Quod si opposueris, quomodo ergo erimus similes Angelorum, cum inter Angelos, non sit masculus et femina? Breviter ausculta: Non substantiam nobis Angelorum, sed conversationem, et beatitudinem Dominus repromittit. Quomodo et Ioannes Baptista antequam decollaretur, Angelus appellatus est ; et omnes Sancti ac Virgines Dei, etiam in isto saeculo vitam in se exprimunt Angelorum. Quando enim dicitur: Eritis similes Angelorum, similitudo promittitur, non natura mutatur.